00:00/00:00
随时随地任意搜索并下载全网无损歌曲
扫描右侧二维码下载歌曲到手机
免费获取更多无损音乐下载链接

文本歌词


Rex Tua Nolo Munera - Estampie
Rex tua nolo munera
Gratis solvetur littera
Est autem haec solutio
Instat tibi confusio
Pater tuus prae omnibus
Potens olim potentibus
Turgens nimis superbia
Dejectus est a gloria
Nam cum Deo non ambulans
Sed sese Deum simulans
Vasa templo diripuit
Quae suo usu habuit
Sed post multas insanias
Tandem perdens divitias
Forma nudatus hominis
Pastum gustavit graminis
Tu quoque ejus filius
Non ipso minus impius
Dum patris actus sequeris
Vasis eisdem uteris
Quod quia Deo displicet
Instat tempus quo vindicet
Nam scripturae indicium
Minatur jam supplicium
Et Mane dicit Dominus
Est tui regni terminus
Thechel libram significat
Quae te minorem indicat
Phares hoc est divisio
Regnum transportat alio
Qui sic solvit latentia
Ometur veste regia

推荐音乐

热门歌手

最新歌单

声明:本站不存储任何音频数据,站内歌曲来自搜索引擎,如有侵犯版权请及时联系我们,我们将在第一时间处理!

自若本站收录的无意侵犯了DJ或DJ所属公司权益,请通过底部联系方式来信告知,我们会及时处理和回复!领酷音乐网

领酷音乐网-免费MP3下载|流行DJ舞曲|抖音热门歌曲|网络热门歌曲|酷狗音乐排行 版权投诉 请联系我们 123456#qq.com